Mosaico decorativo

Fondare 2412 Risultati per: Deus Verbum

  • Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. (Actus Apostolorum 15, 14)

  • Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 35)

  • Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)

  • Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. (Actus Apostolorum 16, 6)

  • Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)

  • Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. (Actus Apostolorum 16, 32)

  • Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)

  • Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. (Actus Apostolorum 17, 13)

  • Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, (Actus Apostolorum 17, 24)

  • Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)

  • Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. (Actus Apostolorum 19, 10)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina