Fondare 2412 Risultati per: Deus Verbum
Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. (Evangelium secundum Marcum 2, 2)
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Qui seminat, verbum seminat. (Evangelium secundum Marcum 4, 14)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. (Evangelium secundum Marcum 4, 17)