Fondare 2412 Risultati per: Deus Verbum
Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, (Liber Exodus 29, 45)
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)
quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. (Liber Exodus 32, 27)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. (Liber Exodus 33, 17)
Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, (Liber Exodus 34, 6)
noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. (Liber Exodus 34, 14)
Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: (Liber Leviticus 18, 2)
Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 4)
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 30)
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)