Mosaico decorativo

Fondare 2412 Risultati per: Deus Verbum

  • In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 26, 1)

  • Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)

  • In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 27, 1)

  • Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Hæc dicetis ad dominos vestros: (Liber Ieremiae 27, 4)

  • Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. (Liber Ieremiae 27, 18)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: (Liber Ieremiae 27, 21)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 2)

  • Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi: (Liber Ieremiae 28, 7)

  • propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. (Liber Ieremiae 28, 9)

  • Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, dicens: (Liber Ieremiae 28, 12)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. (Liber Ieremiae 28, 14)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem: (Liber Ieremiae 29, 4)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina