Fondare 2412 Risultati per: Deus Verbum
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: (Liber Isaiae 38, 4)
Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, (Liber Isaiae 38, 5)
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. (Liber Isaiae 39, 5)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)
Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. (Liber Isaiae 40, 1)
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)
Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: (Liber Isaiae 40, 9)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. (Liber Isaiae 40, 28)