Mosaico decorativo

Fondare 2668 Risultati per: Deus Jerusalem

  • In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)

  • quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. (Prophetia Michaeae 1, 9)

  • Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. (Prophetia Michaeae 3, 10)

  • Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. (Prophetia Michaeae 3, 12)

  • et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 8)

  • Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)

  • Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. (Prophetia Michaeae 7, 18)

  • Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)

  • Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum. (Prophetia Habacuc 1, 12)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina