Fondare 2668 Risultati per: Deus Jerusalem
Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis, (Liber Ieremiae 37, 10)
egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. (Liber Ieremiae 37, 11)
Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. (Liber Ieremiae 38, 17)
Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem: et factum est ut caperetur Jerusalem. (Liber Ieremiae 38, 28)
Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam. (Liber Ieremiae 39, 1)
Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)
Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. (Liber Ieremiae 39, 16)
Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. (Liber Ieremiae 40, 1)
Tollens ergo princeps militiæ Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum: (Liber Ieremiae 40, 2)
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. (Liber Ieremiae 42, 3)
Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus: (Liber Ieremiae 42, 5)
Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus: (Liber Ieremiae 42, 9)