Fondare 1991 Risultati per: Deus Fortis
Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. (Liber Ieremiae 50, 31)
Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus. (Liber Ieremiae 51, 33)
quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)
Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda: (Liber Baruch 2, 1)
Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: (Liber Baruch 2, 11)
peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis. (Liber Baruch 2, 12)
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius. (Liber Baruch 2, 15)
Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: (Liber Baruch 2, 19)
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: (Liber Baruch 2, 27)
et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient: (Liber Baruch 2, 31)
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)