Mosaico decorativo

Fondare 2837 Risultati per: Deus: Legatum David

  • et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ: et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. (Liber II Regum 2, 14)

  • Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me. (Liber II Regum 5, 7)

  • Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. (Liber II Regum 5, 15)

  • Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie. (Liber II Regum 6, 31)

  • Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)

  • Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 8, 24)

  • Et surrexit, et ingressus est cubiculum: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Unxi te regem super populum Domini Israël, (Liber II Regum 9, 6)

  • Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 9, 28)

  • Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)

  • Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 12, 21)

  • Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit: (Liber II Regum 14, 3)

  • et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 14, 20)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina