Fondare 2837 Risultati per: Deus: Legatum David
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: (Liber Esther 15, 11)
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium. (Liber Esther 16, 21)
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? (Liber Iob 3, 23)
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? (Liber Iob 8, 3)
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)
Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. (Liber Iob 9, 13)
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)