Mosaico decorativo

Fondare 2837 Risultati per: Deus: Legatum David

  • Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 16)

  • Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. (Liber I Paralipomenon 29, 17)

  • Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. (Liber I Paralipomenon 29, 22)

  • Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)

  • Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis: (Liber I Paralipomenon 29, 29)

  • Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem præparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 1, 4)

  • Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. (Liber II Paralipomenon 1, 7)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina