Fondare 1045 Risultati per: Deo
Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. (Liber Baruch 6, 10)
Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui. (Liber Baruch 6, 31)
Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 39)
Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. (Liber Baruch 6, 54)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis: (Liber Baruch 6, 61)
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum: a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, (Prophetia Ezechielis 1, 27)
ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium: (Prophetia Ezechielis 5, 8)
Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. (Prophetia Ezechielis 5, 10)
Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)
Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)