Fondare 1517 Risultati per: Dei
Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Lucam 11, 42)
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 13, 29)
Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)