Mosaico decorativo

Fondare 1517 Risultati per: Dei

  • Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. (Liber Baruch 6, 51)

  • Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati: quibus hi qui fortiores sunt, (Liber Baruch 6, 56)

  • Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei. (Prophetia Ezechielis 1, 1)

  • Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennæ eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 24)

  • et dices: Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei. (Prophetia Ezechielis 8, 1)

  • Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo. (Prophetia Ezechielis 8, 4)

  • Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea: (Prophetia Ezechielis 11, 22)

  • Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram. (Prophetia Ezechielis 11, 24)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina