Fondare 1517 Risultati per: Dei
Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. (Liber Sapientiae 14, 26)
Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere: effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus. (Liber Sapientiae 15, 19)
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)
Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. (Liber Sapientiae 17, 15)
De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)
sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit? (Liber Ecclesiasticus 1, 3)
Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
Dilectio Dei honorabilis sapientia: (Liber Ecclesiasticus 1, 14)
et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 23)
execratio autem peccatori cultura Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 32)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)