Fondare 1517 Risultati per: Dei
Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, (Epistula ad Galatas 1, 13)
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)
Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. (Epistula ad Galatas 1, 21)
Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. (Epistula ad Galatas 2, 1)
Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)
Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)
Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)