Fondare 391 Risultati per: Dedit
Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo. (Liber Esther 4, 8)
Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. (Liber Esther 8, 1)
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. (Liber Iob 24, 23)
Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ; (Liber Iob 35, 10)
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, (Liber Iob 38, 25)
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? (Liber Iob 38, 36)
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. (Liber Iob 39, 17)
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. (Liber Iob 41, 2)
qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum. (Liber Psalmorum 14, 5)
Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 17, 14)
Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. (Liber Psalmorum 45, 7)
