Fondare 965 Risultati per: David
Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc. (Liber II Paralipomenon 10, 19)
Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. (Liber II Paralipomenon 11, 17)
Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, (Liber II Paralipomenon 11, 18)
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 12, 16)
Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)
Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. (Liber II Paralipomenon 13, 6)
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. (Liber II Paralipomenon 13, 8)
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 14, 1)
Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. (Liber II Paralipomenon 16, 14)
Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, (Liber II Paralipomenon 17, 3)
Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 21, 1)
Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. (Liber II Paralipomenon 21, 7)
