Mosaico decorativo

Fondare 995 Risultati per: David In Generatione

  • et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. (Liber II Samuelis 11, 13)

  • Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ, (Liber II Samuelis 11, 14)

  • Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus. (Liber II Samuelis 11, 17)

  • Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii: (Liber II Samuelis 11, 18)

  • Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab. (Liber II Samuelis 11, 22)

  • Et dixit nuntius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)

  • Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)

  • Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. (Liber II Samuelis 12, 1)

  • Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. (Liber II Samuelis 12, 5)

  • Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul, (Liber II Samuelis 12, 7)

  • Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina