Mosaico decorativo

Fondare 1011 Risultati per: David Et Jonathan

  • Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? (Liber II Samuelis 1, 5)

  • Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, (Liber II Samuelis 1, 11)

  • et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)

  • Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. (Liber II Samuelis 1, 13)

  • Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? (Liber II Samuelis 1, 14)

  • Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)

  • Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. (Liber II Samuelis 1, 16)

  • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)

  • Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. (Liber II Samuelis 2, 1)

  • Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: (Liber II Samuelis 2, 2)

  • sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)

  • Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina