Fondare 204 Risultati per: Dabo
Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)
et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 9)
Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)
Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 14)
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: (Actus Apostolorum 2, 19)