Fondare 288 Risultati per: Currus Ignis
Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: (Prophetia Amos 5, 6)
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps. (Prophetia Michaeae 1, 4)
Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. (Prophetia Michaeae 6, 10)
Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. (Prophetia Nahum 2, 3)
Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. (Prophetia Nahum 3, 13)
Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. (Prophetia Nahum 3, 15)
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 5)
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. (Prophetia Zachariae 11, 1)