Fondare 300 Risultati per: Cunctis
Dixitque David ad Achis: Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. (Liber I Samuelis 28, 2)
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)
Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël. (Liber II Samuelis 17, 4)
Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. (Liber II Samuelis 19, 9)
Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël. (Liber II Samuelis 21, 5)
Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. (Liber I Regum 3, 13)
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. (Liber I Regum 4, 21)
Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 4, 25)
et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. (Liber I Regum 4, 31)
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus. (Liber I Regum 4, 34)
et e regione se respicientes, æquali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia. (Liber I Regum 7, 5)