Fondare 1934 Risultati per: Cultu Domini
Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, (Actus Apostolorum 9, 1)
Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)
Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. (Actus Apostolorum 9, 31)
Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 11, 16)
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. (Actus Apostolorum 12, 7)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)
Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. (Actus Apostolorum 12, 24)
dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. (Actus Apostolorum 13, 10)
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)