Fondare 133 Risultati per: Cortinas Do Templo
Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius. (Prophetia Danielis 5, 3)
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)
Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra ! (Prophetia Habacuc 2, 20)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. (Prophetia Aggaei 2, 16)
Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)
Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. (Prophetia Zachariae 6, 15)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Dico autem vobis, quia templo major est hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)
Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)