Fondare 3322 Risultati per: Cor
Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. (Liber Psalmorum 19, 5)
Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. (Liber Psalmorum 20, 3)
Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. (Liber Psalmorum 20, 4)
Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum. (Liber Psalmorum 20, 6)
Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. (Liber Psalmorum 20, 8)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. (Liber Psalmorum 21, 22)
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 21, 27)
Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 22, 6)
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: (Liber Psalmorum 23, 4)
hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. (Liber Psalmorum 23, 5)
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. (Liber Psalmorum 24, 6)