Fondare 11 Risultati per: Clama
Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. (Liber Isaiae 14, 31)
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. (Liber Isaiae 40, 6)
Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)
Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. (Liber Ieremiae 2, 2)
Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)
Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. (Liber Ieremiae 22, 20)
Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)
Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, (Prophetia Ezechielis 21, 12)
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, (Prophetia Zachariae 1, 14)
Adhuc clama, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meæ bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem. (Prophetia Zachariae 1, 17)
Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)