Fondare 2015 Risultati per: Christum Domini
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)
Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. (Liber Proverbiorum 18, 10)
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. (Liber Proverbiorum 22, 12)
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: (Liber Proverbiorum 23, 17)
Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)