Fondare 2015 Risultati per: Christum Domini
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)
Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, (Liber II Paralipomenon 23, 14)
Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 16)
Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David. (Liber II Paralipomenon 23, 18)
Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. (Liber II Paralipomenon 23, 19)
Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. (Liber II Paralipomenon 23, 20)
Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 4)
Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. (Liber II Paralipomenon 24, 7)
Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. (Liber II Paralipomenon 24, 8)
Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. (Liber II Paralipomenon 24, 10)
quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. (Liber II Paralipomenon 24, 12)