Fondare 2015 Risultati per: Christum Domini
Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. (Prophetia Ioel 1, 1)
Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? (Prophetia Ioel 2, 17)
Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 2, 31)
Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 2, 32)
Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis. (Prophetia Ioel 3, 14)
Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. (Prophetia Ioel 3, 18)