Mosaico decorativo

Fondare 2015 Risultati per: Christum Domini

  • Super hoc accingite vos ciliciis ; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. (Liber Ieremiae 4, 8)

  • Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. (Liber Ieremiae 4, 26)

  • Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)

  • Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)

  • Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. (Liber Ieremiae 5, 10)

  • Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)

  • Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)

  • Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)

  • Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! (Liber Ieremiae 7, 4)

  • Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum. (Liber Ieremiae 7, 28)

  • Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. (Liber Ieremiae 8, 7)

  • Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! (Liber Ieremiae 8, 8)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina