Fondare 44 Risultati per: Christiana fides
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)
At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. (Epistula ad Galatas 3, 25)
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. (Epistula ad Galatas 5, 23)
Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)
A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)
Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)