Fondare 277 Risultati per: Bonum Testis
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, (Liber Ecclesiasticus 41, 3)
Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. (Liber Ecclesiasticus 41, 16)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
Super mulierem nequam bonum est signum. (Liber Ecclesiasticus 42, 6)
Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: (Liber Ecclesiasticus 45, 20)
ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo. (Liber Ecclesiasticus 46, 12)
consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. (Liber Ecclesiasticus 51, 24)
Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum ! (Liber Isaiae 5, 20)
Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. (Liber Isaiae 7, 15)
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. (Liber Isaiae 7, 16)
