Mosaico decorativo

Fondare 485 Risultati per: Bene-esse

  • Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)

  • Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. (Liber Isaiae 17, 1)

  • Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. (Liber Isaiae 23, 16)

  • Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)

  • Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? (Liber Isaiae 49, 24)

  • Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)

  • Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)

  • Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. (Liber Ieremiae 4, 22)

  • Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. (Liber Ieremiae 5, 7)

  • Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ; (Liber Ieremiae 7, 5)

  • sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)

  • in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. (Liber Ieremiae 10, 5)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina