Mosaico decorativo

Fondare 485 Risultati per: Bene-esse

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur. (Liber II Maccabaeorum 6, 6)

  • Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. (Liber II Maccabaeorum 6, 12)

  • dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: (Liber II Maccabaeorum 7, 16)

  • Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • Et cum nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)

  • Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)

  • Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. (Liber II Maccabaeorum 10, 12)

  • Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: (Liber II Maccabaeorum 11, 13)

  • Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. (Liber II Maccabaeorum 11, 21)

  • Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. (Liber II Maccabaeorum 11, 25)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina