Fondare 159 Risultati per: Bene E Male
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)
Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu? (Prophetia Ionae 4, 4)
Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. (Prophetia Ionae 4, 9)
Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. (Prophetia Sophoniae 1, 12)
Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)
et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 6)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 12)
Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)