Fondare 7 Risultati per: Baptismum

  • Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum. (Liber Nehemiae 4, 23)

  • Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)

  • Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)

  • Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, (Evangelium secundum Lucam 3, 3)

  • Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, (Actus Apostolorum 10, 37)

  • prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël. (Actus Apostolorum 13, 24)

  • Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina