Fondare 474 Risultati per: Audire Verba
Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: (Liber Iudith 11, 18)
et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. (Liber Esther 1, 22)
Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judæum. (Liber Esther 3, 4)
Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo (Liber Esther 3, 12)
Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit: (Liber Esther 4, 15)
Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. (Liber Esther 8, 9)
Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena: (Liber Iob 6, 3)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)
Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? (Liber Iob 12, 11)
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. (Liber Iob 15, 11)
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? (Liber Iob 16, 3)
Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. (Liber Iob 18, 2)