Fondare 96 Risultati per: Audierunt

  • Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 7)

  • Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)

  • Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quæ non audierunt. (Prophetia Michaeae 5, 14)

  • Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? (Prophetia Nahum 3, 19)

  • Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)

  • Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 13)

  • Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)

  • Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)

  • et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)

  • Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. (Evangelium secundum Lucam 1, 58)

  • Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. (Evangelium secundum Lucam 2, 18)

  • Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina