Mosaico decorativo

Fondare 5022 Risultati per: Arca Autem Noe

  • Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. (Liber I Samuelis 19, 19)

  • Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, (Liber I Samuelis 19, 21)

  • Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? (Liber I Samuelis 20, 1)

  • Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ. (Liber I Samuelis 20, 5)

  • Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. (Liber I Samuelis 20, 7)

  • Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. (Liber I Samuelis 20, 8)

  • hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)

  • Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. (Liber I Samuelis 20, 22)

  • De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 23)

  • Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ? (Liber I Samuelis 20, 30)

  • Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? (Liber I Samuelis 20, 32)

  • Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum: (Liber I Samuelis 20, 38)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina