Fondare 5022 Risultati per: Arca Autem Noe
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.) (Liber I Samuelis 14, 18)
Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven. (Liber I Samuelis 14, 23)
Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem: (Liber I Samuelis 14, 24)
Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.) (Liber I Samuelis 14, 28)
Percusserunt ergo in die illa Philisthæos a Machmis usque in Ajalon. Defatigatus est autem populus nimis: (Liber I Samuelis 14, 31)
Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Prævaricati estis: volvite ad me jam nunc saxum grande. (Liber I Samuelis 14, 33)
Ædificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum cœpit ædificare altare Domino. (Liber I Samuelis 14, 35)
Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël: Domine Deus Israël, da indicium: quid est quod non responderis servo tuo hodie? si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas hæc, da ostensionem: aut si hæc iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul: populus autem exivit. (Liber I Samuelis 14, 41)
Dixit autem Saul ad Jonathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. (Liber I Samuelis 14, 43)
Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)
Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)
Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)