Fondare 5022 Risultati per: Arca Autem Noe
Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: (Evangelium secundum Lucam 14, 7)
Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ; (Evangelium secundum Lucam 14, 12)
Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: (Evangelium secundum Lucam 14, 25)
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? (Evangelium secundum Lucam 14, 34)
Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 1)
Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: (Evangelium secundum Lucam 15, 11)
In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! (Evangelium secundum Lucam 15, 17)
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: (Evangelium secundum Lucam 15, 22)
Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: (Evangelium secundum Lucam 15, 25)