Mosaico decorativo

Fondare 5022 Risultati per: Arca Autem Noe

  • Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis: (Liber II Regum 24, 5)

  • Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)

  • Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ. (Liber II Regum 25, 11)

  • Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. (Liber II Regum 25, 13)

  • Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)

  • Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)

  • Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. (Liber I Paralipomenon 1, 7)

  • Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. (Liber I Paralipomenon 1, 9)

  • Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. (Liber I Paralipomenon 1, 10)

  • Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. (Liber I Paralipomenon 1, 18)

  • Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, (Liber I Paralipomenon 1, 20)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina