Fondare 5022 Risultati per: Arca Autem Noe
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)
Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : (Liber I Regum 11, 35)
filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)
Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël. (Liber I Regum 11, 37)
Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. (Liber I Regum 11, 41)
Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)
Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 11)
et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 14)
Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)
Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. (Liber I Regum 12, 20)
Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)