Mosaico decorativo

Fondare 573 Risultati per: Arc

  • Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)

  • Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 7, 4)

  • et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. (Prophetia Ezechielis 7, 9)

  • Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 22)

  • Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)

  • Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. (Prophetia Ezechielis 9, 10)

  • et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël. (Prophetia Ezechielis 19, 9)

  • Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam. (Prophetia Ezechielis 19, 12)

  • Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)

  • Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. (Prophetia Ezechielis 39, 3)

  • Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis. (Prophetia Ezechielis 39, 9)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina