Fondare 222 Risultati per: Annis

  • Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis. (Liber Iudicum 15, 20)

  • Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis. (Liber Iudicum 16, 31)

  • Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, (Liber Ruth 1, 4)

  • Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)

  • Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël. (Liber I Samuelis 13, 1)

  • Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc? (Liber I Samuelis 29, 3)

  • Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit. (Liber II Samuelis 5, 4)

  • In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. (Liber II Samuelis 5, 5)

  • Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)

  • Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)

  • Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. (Liber II Samuelis 21, 1)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina