Fondare 222 Risultati per: Annis

  • Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 17)

  • Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. (Liber Genesis 11, 18)

  • Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 19)

  • Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. (Liber Genesis 11, 20)

  • Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 21)

  • Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. (Liber Genesis 11, 22)

  • Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 23)

  • Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. (Liber Genesis 11, 24)

  • Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)

  • Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. (Liber Genesis 11, 26)

  • Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. (Liber Genesis 14, 4)

  • Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina