Fondare 304 Risultati per: Animam

  • Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 33, 9)

  • Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 14)

  • et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 15)

  • Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. (Prophetia Ionae 2, 6)

  • Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. (Prophetia Ionae 4, 3)

  • Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)

  • Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)

  • Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)

  • Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina