Fondare 194 Risultati per: Angelus somnium

  • Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, (Liber Genesis 16, 7)

  • Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)

  • Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)

  • Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. (Liber Genesis 21, 17)

  • Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 11)

  • Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)

  • Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)

  • Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)

  • Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: (Liber Genesis 37, 6)

  • Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. (Liber Genesis 37, 9)

  • Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Liber Genesis 37, 10)

  • Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: (Liber Genesis 40, 5)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina