Fondare 937 Risultati per: Ana
Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, (Evangelium secundum Marcum 3, 18)
Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? (Evangelium secundum Marcum 3, 23)
Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. (Evangelium secundum Marcum 6, 13)
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)
Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
